

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 24: Versus 22
Et congregabuntur.[ID.]Origenes dicit quod, post hanc sententiam:Ite, maledicti, in ignem aeternum[Matth. 25.], post multos dies, id est post mille annos visitandi et liberandi sunt. Sed hoc Ecclesia non recipit. Dictum est enim:Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam[Matth. 13.]. Quod autem aeternum est omni fine caret, et sicut gaudium aeternum, ita et supplicium.Unus fascis in lacum.Unde:Alligate ea per fasciculos ad comburendum.Et post multos.Notandum quod non addit: a Domino vel ab angelis, etc., usque ad quod Domini arbitrio derelictum est.